CENTESIMA usurarum

CENTESIMA usurarum
CENTESIMA usurarum
apud Romamos dicta est quod mense quôvis pars assis centesima, seu unus in centum, decem in mille, pro usu pec umiae alienae merces praestaretur. Hanc, cum ad publicorum vectigalium modum concepissent nomen fructus pecuniae privatae, statuerunt velut fontem et caput, unde omnia, quibus tot commodorum pecuniae foeneraticiae minora genera intelligerentur, vocabula, veluri rivuli, emanarent: et quod viderent, eam annuas huiusmodi partes duodecim, qui numerus unciarum assis est, parere, iusserunt illam ad inferiora sese habere, tamquam assem, in quem omne solidum partiebuntut; ut, quod usurae nomine promissum distaret tantum a centesima, quantum unciae, sextantes, quadrantes, etc. ab asse, id his partibus assis vocitaretur: ad superiora, tamquam assem unum ad plures: sic pro dupondio binae Centesimae, pro tressis ternae, ae deinceps: omnia ex co, quod menstruum redibat. Acquirere autem Centesimae nomen coepêre, non in siguato demum, sed etiam in gravi aere, contra quam sensit Salmasius, atque in argento etiam dein tenuêre. Vide Gronovium de Pec. vet. l;. 3. c. 13. male confunduntur Centesimae, ita enim frequentius romani loqunti sunt, cum foenore unciario: Centesimae namque sunt, cum centesirna pars sortis; unciae, cum duoducima pars centesimae; semunciae, cum eius vicesima quarta pars; trientes, eum terria, semisses cum dimidia; besses cum duae tertiae usurarum nomine singulis mensibus debentur: hoc est, in centenos annui vel duodecim, vel unus, vel dimidiatus, vel quatuor, vel sex, vel octo nummi, etc. Ab hac Centesima Latinor. Graecorum Ε᾿κατοςτὴ, cuius apud illos solum Historicos, qui sub Romano Imperio scripserunt, mentio fit, orta est. Non enim ad eum foenoris modum venêre Romani illô demum tempore, quô negotiatores romani generis et publicani in Graecia Asiaque foenus exercentes appellatione Ε῾κατοςτῶν in illis locis magis pervulgatâ libentius eam rem exprimere soliti sunt, ut quibusdam videtur: Sed ipsi nomen Centesimae Graeciae Asiaeque incognitum, primi eo intulêre. Cerre de unciario foenore lex perlata est an. Urb. Cond. 396. C. Moaroiô Rurilô, Cn Manliô iterum Consulib. 100. propemodum annis, antequam bellô Punicô primo in Siciliam transcenderunt. At quomodo unicarium foenus potuit appellari, si ignorabatur Centesima? Imo non dubitat retro laudatus Gronovius, ante sacrum Montem Meneniumque Agrippam sanguinolentas Centesimas tenuiores agris paternis arque avitis exuisse: Hinc bonorum virorum ingratiis, praevalente plebis potentiâ, leges de unciario et femiunciario foenore rogatae sunt. De foeneratorum artibus, qui cum centesimas tantum haberent in syngrapha, quaternis centesimis foenerari solebant, vide eundem, p. 474. et seqq. aliquid etiam infra, voce Siliquaticum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • FOENUS — ex fetu, i. e. partu pecuniae, ut Gr. τόκος ἀπὸ τοῦ τίκτειν, Varro. Alii a fundo, quia fructus fundit: vel a fetendo, quod eiusmodi lucrum feteat in Rep. primitus appellabatur naturalis terrae fetus, postea per translationem, nummorum fetum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”